#n 0
#k 1,2,3,4,5,6,7,
#z
#e
1.                  
  Adoro te devote,  
   latens Deitas,   
Quae sub his figuris
   vere latitas;    
  Tibi se cor meum  
  totum subiicit,   
Quia te contemplans,
   totum deficit.   
                    
#z
#e
2.                  
   Visus, tactus,   
    gustus in te    
fallitur, Sed auditu
solo tuto creditur; 
Credo quidquid dixit
    Dei Filius,     
   Nil hoc verbo    
 veritatis verius.  
                    
#z
#e
3.                  
  In Cruce latebat  
    sola Deitas.    
 At hic latet simul 
   et humanitas:    
Ambo tamen credens, 
  atque confitens,  
 Peto quod petivit  
  latro paenitens.  
                    
#z
#e
4.                  
   Plagas, sicut    
Thomas, non intueor,
  Deum tamen meum   
   te confiteor:    
 Fac me tibi semper 
   magis credere,   
 In te spem habere, 
    te diligere.    
                    
#z
#e
5.                  
 O memoriale mortis 
Domini, Panis vivus 
  vitam praestans   
      homini:       
 Praesta meae menti 
   de te vivere,    
 Et te illi semper  
   dulce sapere.    
                    
#z
#e
6.                  
 Pie pellicane Iesu 
      Domine,       
 Me immundum munda  
   tuo Sanguine:    
  Cuius una stilla  
   salvum facere    
 Totum mundum quit  
  ab omni scelere.  
                    
#z
#e
7.                  
 Iesu, quem velatum 
   nunc aspicio,    
  Oro, fiat illud,  
  quod tam sitio,   
   Ut te revelata   
   cernens facie,   
  Visu sim beatus   
   tuae gloriae.    
       Amen.        
